- REGILLA
- REGILLAapud Plautum, Epidicô, Actu 2. Scenâ 2. v. 39.Quid erat induta, an Regillam induculam, an mendiculum?haud dubie, inquit Ferrarius, tunica fuit, quae et recta, quod sursum versus a stantibus texeretur; de qua Festus, Regillis tunicis albis et reticulis luteis, utrisque rectis, textis sursum versus a stantibus, pridie nuptiarum Virgines olim indutae, cubitaem ibant ominis causa, ut etiam, in togis virilibus dandis, observari solet. Vide praeter alios Octav. Ferrarium, de Re Vestiaria Part. 1. l. 3. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.